HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLIV: De sermone Domini post coenam

#cap. XIV#Matth. XX#Luc. XXII#ibid.#Joan. XVI#Joan. XVII.

Tunc subdidit Jesus consolando longum sermonem, quem scripsit Joannes: Non turbetur cor vestrum neque formidet. In domo Patris mei mansiones multae sunt, si quo minus dixissem vobis. Minus, ponitur pro non, et est, si quo minus, id est in aliquo non dixissem vobis, non id est si non essent ibi, ego dixissem vobis, id est non celassem vos, imo dixissem vobis, quia non sunt ibi. Sed, subaudi, sciatis quia vado vobis parare locum. Jam paratae erant mansiones, ut dixerat, praedestinatione, sed tamen adhuc parandae erant apertione, et ipsorum meritoria operatione. Hieronymus autem contra Jovinianum legit totum sub una distinctione sic: Si non mansiones multae essent apud Patrem, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum, hoc est si non unusquisque praepararet sibi mansionem ex propriis operibus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. Meum autem non est parare, sed vestrum. Et est dictum, sicut illud: Sedere a dextris, vel a sinistris non est meum dare vobis. Tamen, et quod quisque sibi parat, etiam Deus ei parat. Parat enim mansiones, mansionibus parando mansiones. Cumque dixisset ei Thomas: Domine, quo vadis? Respondit ei Jesus: Ego sum via, veritas et vita, quasi dicat: Qua vis ire? Ego sum via, id est me imitare. Quo vis ire? Ego sum veritas, id est verus et supremus finis, qui solus quaerendus est. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Et nota quia modo arguit eos in hoc sermone, quasi nescientes ipsum, modo commendat, tanquam scientes, quod secundum regulam Ticonii de aliis et aliis est intelligendum. Sunt et quaedam in hoc sermone, quibus applaudit Sabellius, ut, qui videt me, videt et Patrem. Quaedam quibus insultat Arius, ut, verba, quae ego loquor, a me ipso non loquor. et major me est, et hujusmodi. Etiam promissionem hanc addidit Jesus: Qui credit in me, opera, quae ego facio, ipse faciet, et majora horum faciet, genitivus est pro ablativo more Graecorum. Majus fuit sanari umbra Petri, quam fimbria vestis Christi, quasi dicat: Non erit major me, qui credit in me, sed majora faciam per eum, quam sine eo. Dicit enim Augustinus: Non de omnibus operibus Christi hoc dicitur. Non audeo praecipitare sententiam, ut dicam majus esse salutem fieri peccatorum Christo operante, quam sunt angeli. Intelligat qui potest utrum majus sit justos creare, quam impios justificare, cum hoc sit majoris misericordiae, illud majoris potentiae. De verbis justitiae, quae tunc fecit, est hic sermo, non de omnibus operibus ejus. Quod autem ait: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, sic est construendum; dabit vobis Paracletum, qui est alius a nobis, id est alia persona a nobis, id est a Patre et Filio. Pater enim, et Filius, et Spiritus sanctus sunt idem advocatus, vel consolator. Quod dixit Paracletum mitti in nomine suo, hoc est ad notitiam ejus et glorificationem. Vel quia habet idem nomen quod Filius, id est Deus. Nec hoc quod ait: Sermonem, quem vos audistis, non est meus, obloquitur ei, quod dixerat, diligentem se, sermones suos servare. Singulariter enim dixit sermonem Patris esse, nec esse suum, id est a se Et dixit eis: Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt, Nihil. Et dixit eis: Qui nunc habet sacculum tollat similiter et peram, et qui non habet gladium, emat. Instruit eos Dominus in discretione virtutum. Sunt enim quaedam semper tenenda, ut misericordia, humilitas, fides, spes et charitas, quaedam pro tempore et loco mutanda, ut fames, sitis, vigiliae, orationes, labor operandi et docendi. Tempore ergo persecutionis docet necessaria tollere, donec tempus evangelizandi rediret, sopita persecutione. Cumque dixissent: Domine, ecce duo gladii hic, respondit: Satis est. Unus, qui amputaret auriculam, in cujus sanatione virtus Domini monstraretur, alter, qui non evaginatus ostenderet apostolos non permissos facere quidquid possent in Domini defensione. Praedixit quoque eis Jesus: Ecce veniet hora, etiam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquetis. Postea elevatis oculis in coelum, oravit, dicens: Pater, venit hora, etc.Et oravit primo pro se, post pro discipulis, tertio pro his qui credituri erant per verbum eorum.